Fondare 863 Risultati per: Cur
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9, 11)
vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: “Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: “Procul valde habitamus a vobis”, cum in medio nostri sitis? (Liber Iosue 9, 22)
Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; (Liber Iosue 11, 4)
Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)
fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit. (Liber Iosue 11, 9)
Cui responderunt filii Ioseph: “Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel”. (Liber Iosue 17, 16)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis”. (Liber Iosue 17, 18)
“Haec mandat omnis coetus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum, Deum Israel, aedificantes vobis altare sacrilegum et a cultu illius recedentes? (Liber Iosue 22, 16)
Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)
Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae huius, sed aras eorum subverteretis. Et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis? (Liber Iudicum 2, 2)
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)