Fondare 28 Risultati per: Demetrius
Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem (Liber I Maccabaeorum 10, 69)
Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo. (Liber I Maccabaeorum 11, 19)
“Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 30)
“Rex Demetrius Lastheni patri salutem. (Liber I Maccabaeorum 11, 32)
Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)
Et sedit Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 52)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit. (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit epistulam talem: (Liber I Maccabaeorum 13, 35)
“Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem. (Liber I Maccabaeorum 13, 36)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 14, 1)