Fondare 2430 Risultati per: Deus verbum
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)
quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)
Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Quisque confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)
Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)