Fondare 436 Risultati per: Dixitque

  • Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)

  • Dixitque ad eos: “Ad montana pergite, ne forte occurrant vobis persecutores, ibique latete diebus tribus, donec redeant; et postea ibitis per viam vestram. (Liber Iosue 2, 16)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim. (Liber Iosue 3, 7)

  • Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)

  • Dixitque ad eum: (Liber Iosue 4, 15)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis”. Vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in praesentem diem. (Liber Iosue 5, 9)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ecce dedi in manu tua Iericho et regem eius omnesque fortes viros. (Liber Iosue 6, 2)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Surge! Cur iaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit”. (Liber Iosue 10, 8)

  • Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon”. (Liber Iosue 10, 12)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. (Liber Iosue 11, 6)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina