Fondare 694 Risultati per: Domine dominorum agnus

  • Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus”. (Liber II Regum 19, 19)

  • “Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod placitum est coram te, fecerim”. Flevit itaque Ezechias fletu magno. (Liber II Regum 20, 3)

  • Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)

  • Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)

  • Domine, propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc; et nota esse voluisti universa magnalia. (Liber I Paralipomenon 17, 19)

  • Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris. (Liber I Paralipomenon 17, 20)

  • Et posuisti populum tuum Israel tibi in populum usque in aeternum; et tu, Domine, factus es Deus eius. (Liber I Paralipomenon 17, 22)

  • Nunc igitur, Domine, sermo, quem locutus es super famulum tuum et super domum eius, confirmetur in perpetuum; et fac, sicut locutus es. (Liber I Paralipomenon 17, 23)

  • Nunc ergo, Domine, tu es Deus; et locutus es super servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)

  • et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum”. (Liber I Paralipomenon 17, 27)

  • Responditque Ioab: “Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?”. (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina