Fondare 1865 Risultati per: Domini

  • Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. (Actus Apostolorum 18, 25)

  • His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; (Actus Apostolorum 19, 5)

  • Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci. (Actus Apostolorum 19, 10)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)

  • Hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque Graecis, qui habitabant Ephesi, et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Iesu. (Actus Apostolorum 19, 17)

  • Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat. (Actus Apostolorum 19, 20)

  • Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!””. (Actus Apostolorum 20, 35)

  • Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)

  • Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “Domini voluntas fiat!”. (Actus Apostolorum 21, 14)

  • Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Epistula ad Romanos 10, 13)

  • Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)

  • Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur; 8 sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. (Epistula ad Romanos 14, 7)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina