Fondare 30 Risultati per: Eamus

  • Dixit autem Samuel ad populum: “Venite, et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum”. (Liber I Samuelis 11, 14)

  • Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”. (Liber II Regum 6, 2)

  • Dixeruntque ad invicem: “Non recte facimus; haec enim dies boni nuntii est, et nos tacemus. Si noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur; venite, eamus et nuntiemus in aula regis”. (Liber II Regum 7, 9)

  • In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: “Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala”. (Liber I Maccabaeorum 1, 11)

  • dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)

  • et dixerunt: “Faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversus gentes, quae in circuitu nostro sunt”. (Liber I Maccabaeorum 5, 57)

  • “Curavimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquite eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)

  • “Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)

  • et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)

  • Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 46)

  • Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni”. (Evangelium secundum Marcum 1, 38)

  • Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha?”. (Evangelium secundum Marcum 14, 12)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina