Fondare 1062 Risultati per: Ecce

  • Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, (Evangelium secundum Lucam 2, 10)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)

  • Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te”. (Evangelium secundum Lucam 2, 48)

  • Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)

  • Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)

  • Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 22)

  • Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)

  • Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Lucam 7, 25)

  • Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)

  • venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti; (Evangelium secundum Lucam 7, 37)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina