Fondare 36 Risultati per: Emath

  • Vinxitque eum pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Ierusalem; et imposuit multam terrae centum talentis argenti et talento auri; (Liber II Regum 23, 33)

  • percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Rebla in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua. (Liber II Regum 25, 21)

  • Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • Et percussit David etiam Adadezer regem Soba in regione ad Emath, quando perrexit, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)

  • Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Abiit quoque in Emath Soba et obtinuit eam. (Liber II Paralipomenon 8, 3)

  • Et aedificavit Palmyram in deserto et omnes civitates horreorum, quas aedificavit in Emath. (Liber II Paralipomenon 8, 4)

  • Numquid non ut Charcamis sic Chalano? Numquid non ut Arphad sic Emath? Numquid non ut Damascus sic Samaria? (Liber Isaiae 10, 9)

  • Et erit in die illa: rursus extendet Dominus manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relictum erit ab Assyria et ab Aegypto et a Phatros et ab Aethiopia et ab Elam et a Sennaar et ab Emath et ab insulis maris; (Liber Isaiae 11, 11)

  • Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? (Liber Isaiae 36, 19)

  • Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex urbis Sepharvaim, Ana et Ava?”. (Liber Isaiae 37, 13)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina