Fondare 2419 Risultati per: Exodus Moses et Pharao et Israel

  • Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)

  • Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)

  • ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)

  • Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)

  • Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)

  • Respondit ei Nathanael: “Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)

  • Respondit Iesus et dixit ei: “Tu es magister Israel et haec ignoras? (Evangelium secundum Ioannem 3, 10)

  • acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)

  • Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel (Actus Apostolorum 4, 27)

  • Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut adducerentur illi. (Actus Apostolorum 5, 21)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina