Fondare 247 Risultati per: Faciam
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est. (Prophetia Ioel 2, 20)
Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; (Prophetia Amos 4, 12)
Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. (Prophetia Amos 5, 27)
Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis (Prophetia Amos 8, 9)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum, (Prophetia Michaeae 1, 8)
Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum; (Prophetia Michaeae 5, 12)
Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt”. (Prophetia Michaeae 5, 14)
sed semen pacis erit: vinea dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et possidere faciam reliquias populi huius universa haec. (Prophetia Zachariae 8, 12)
Et ait illis: “Venite post me, et faciam vos piscatores hominum”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 19)
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)