Fondare 247 Risultati per: Faciam
Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. (Liber Psalmorum 132, 17)
et ait: “Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis”. (Liber I Maccabaeorum 3, 14)
Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti”. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)
Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “Non haec tantum faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit opportunum; (Liber I Maccabaeorum 11, 42)
At ille respondens patria voce dixit: “Non faciam”. Propter quod et iste, sequenti loco, tormenta suscepit sicut primus. (Liber II Maccabaeorum 7, 8)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis. (Liber II Maccabaeorum 15, 37)
Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
numquid non sicut feci Samariae et idolis eius, sic faciam Ierusalem et simulacris eius?”. (Liber Isaiae 10, 11)
Et visitabo super orbem propter mala et super impios propter iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam protervorum et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
Et pascentur primogeniti egenorum, et pauperes fiducialiter requiescent; et interire faciam in fame radicem tuam et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)