Fondare 42 Risultati per: Iesua

  • Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)

  • Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)

  • Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina