Fondare 547 Risultati per: Iesus discipuli
Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)
Cum autem ille dixisset: “Ab alienis”, dixit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)
Dicit illi Iesus: “Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 22)
Et factum est, cum consum masset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea et venit in fines Iudaeae trans Iordanem. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 1)
Dicunt ei discipuli eius: “Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 10)
Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
Iesus vero ait: “Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 14)
Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
Ait illi Iesus: “Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 21)
Iesus autem dixit discipulis suis: “Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 23)
Auditis autem his, discipuli mirabantur valde dicentes: “Quis ergo poterit salvus esse?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)