Fondare 467 Risultati per: Ille
Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)
Interrogavit autem illum Iesus dicens: “Quod tibi nomen est?”. At ille dixit: “Legio”, quia intraverunt daemonia multa in eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 30)
Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc, (Evangelium secundum Lucam 9, 21)
Ait autem ad alterum: “Sequere me”. Ille autem dixit: “Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 59)
At ille dixit ad eum: “In Lege quid scriptum est? Quomodo legis?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 26)
Ille autem respondens dixit: “Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum”. (Evangelium secundum Lucam 10, 27)
Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: “Et quis est meus proximus?”. (Evangelium secundum Lucam 10, 29)
At ille dixit: “Qui fecit misericordiam in illum”. Et ait illi Iesus: “Vade et tu fac similiter”. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. (Evangelium secundum Lucam 11, 7)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
At ille ait: “Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! (Evangelium secundum Lucam 11, 46)