Fondare 18 Risultati per: Inclina
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, (Liber Proverbiorum 5, 1)
Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)
Domine, prospice de domo sancta tua et attende in nos; inclina, Domine, aurem tuam et audi. (Liber Baruch 2, 16)
Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)