Fondare 122 Risultati per: Ionathan

  • Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol. (Liber I Samuelis 14, 49)

  • Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 1)

  • Inierunt autem Ionathan et David foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. (Liber I Samuelis 18, 3)

  • Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum. (Liber I Samuelis 18, 4)

  • Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde. (Liber I Samuelis 19, 1)

  • Et indicavit Ionathan David dicens: “Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis. (Liber I Samuelis 19, 2)

  • Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. (Liber I Samuelis 19, 4)

  • Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”. (Liber I Samuelis 19, 6)

  • Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. (Liber I Samuelis 19, 7)

  • Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)

  • Et rursum respondit David et ait: “Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur”. (Liber I Samuelis 20, 3)

  • Et ait Ionathan ad David: “Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi?”. (Liber I Samuelis 20, 4)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina