Fondare 61 Risultati per: Ionathas

  • Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 44)

  • Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate. (Liber I Maccabaeorum 11, 60)

  • Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio; (Liber I Maccabaeorum 11, 63)

  • Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campo Asor. (Liber I Maccabaeorum 11, 67)

  • Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit. (Liber I Maccabaeorum 11, 71)

  • Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem. (Liber I Maccabaeorum 11, 74)

  • Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam; (Liber I Maccabaeorum 12, 1)

  • Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: “Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem secundum pristinum”. (Liber I Maccabaeorum 12, 3)

  • Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: (Liber I Maccabaeorum 12, 5)

  • “Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 12, 6)

  • Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)

  • Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum castrorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 27)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina