Fondare 150 Risultati per: Ipso
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est; (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 15)
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 29)
“Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 51)
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 40)
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)
In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. (Actus Apostolorum 17, 28)
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. (Actus Apostolorum 21, 29)
Ego vero comperi nihil dignum eum morte fecisse, ipso autem hoc appellante Augustum, iudicavi mittere. (Actus Apostolorum 25, 25)