Fondare 43 Risultati per: Iudaea

  • Et reliquit Iosephum filium Zachariae et Azariam ducem populi cum residuo exercitu in Iudaea ad custodiam. (Liber I Maccabaeorum 5, 18)

  • Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris; (Liber I Maccabaeorum 9, 50)

  • Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo, et misit occulte epistulas sociis suis, qui erant in Iudaea, ut comprehenderent Ionathan et eos, qui cum eo erant; et non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum. (Liber I Maccabaeorum 9, 60)

  • Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit; (Liber I Maccabaeorum 9, 63)

  • et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea”. (Liber I Maccabaeorum 10, 45)

  • In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)

  • Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea (Liber I Maccabaeorum 12, 35)

  • anno centesimo octogesimo octavo. Qui sunt Hierosolymis et in Iudaea, senatusque et Iudas Aristobulo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iudaeis salutem et sanitatem. (Liber II Maccabaeorum 1, 10)

  • Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore. (Liber II Maccabaeorum 14, 14)

  • Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, (Liber Ieremiae 40, 11)

  • Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)

  • Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae (Evangelium secundum Matthaeum 2, 22)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina