Fondare 608 Risultati per: Iudaeorum populum

  • propterea vana non videbitis et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 13, 23)

  • ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis praevaricationibus suis, sed sit mihi in populum, et ego sim eis in Deum”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 11)

  • Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet? (Prophetia Ezechielis 17, 15)

  • Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo. (Prophetia Ezechielis 21, 17)

  • Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere; fecique mane, sicut praeceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • detraham te cum his, qui descendunt in lacum, ad populum pristinum et collocabo te in profundis terrae sicut ruinas a saeculo cum his, qui descendunt in lacum, ut non habiteris et consistas in terra viventium; (Prophetia Ezechielis 26, 20)

  • Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos facias absque liberis. (Prophetia Ezechielis 36, 12)

  • Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)

  • ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)

  • Et ascendes super populum meum Israel quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus erit, et adducam te super terram meam, ut sciant gentes me, cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog. (Prophetia Ezechielis 38, 16)

  • Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua, in quibus ministraverunt, et reponent ea in exedris sanctis et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis. (Prophetia Ezechielis 44, 19)


“De que vale perder-se em vãos temores?” São Padre Pio de Pietrelcina