Fondare 93 Risultati per: Iustum Holofernes

  • aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 9)

  • et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. (Liber Sapientiae 2, 10)

  • Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. (Liber Sapientiae 2, 12)

  • Impii autem, secundum quae cogitaverunt, correptionem habebunt; qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)

  • propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)

  • Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo et super filii viscera fortem custodivit. (Liber Sapientiae 10, 5)

  • Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim; (Liber Sapientiae 10, 6)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum; (Liber Sapientiae 10, 13)

  • Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)

  • Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. (Liber Ecclesiasticus 10, 26)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina