Fondare 617 Risultati per: Levi de filiis

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)

  • Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. (Liber Genesis 33, 19)

  • Cum audisset Iacob quod violasset Dinam filiam suam, absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis, siluit, donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)

  • Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob Simeon et Levi fratres Dinae gladiis, ingressi sunt urbem securi; interfectisque omnibus masculis, (Liber Genesis 34, 25)

  • Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)

  • Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon. (Liber Genesis 35, 23)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)

  • Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)

  • Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “Quare aspicitis vos invicem? (Liber Genesis 42, 1)

  • Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. (Liber Genesis 46, 11)

  • Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. (Liber Genesis 49, 5)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina