Fondare 86 Risultati per: Locus
Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut transiret. (Liber Nehemiae 2, 14)
Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi. (Liber Iudith 3, 3)
nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. (Liber Iob 7, 10)
Haec sunt ergo tabernacula iniqui; et iste locus eius, qui ignorat Deum”. (Liber Iob 18, 21)
Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. (Liber Iob 20, 9)
Habet argentum venarum principia et auro locus est, in quo conflatur. (Liber Iob 28, 1)
Locus sapphiri lapides eius, et glebae illius aurum. (Liber Iob 28, 6)
Sapientia vero ubi invenitur? Et quis est locus intellegentiae? (Liber Iob 28, 12)
Unde ergo sapientia venit, et quis est locus intellegentiae? (Liber Iob 28, 20)
In qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit; (Liber Iob 38, 19)
Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. (Liber Psalmorum 103, 16)
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)