Fondare 62 Risultati per: Loquebatur
Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. (Evangelium secundum Marcum 2, 2)
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; (Evangelium secundum Marcum 4, 33)
sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte. (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum. (Evangelium secundum Marcum 8, 32)
At ille amplius loquebatur: “Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo”. Similiter autem et omnes dicebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 31)
Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant, sanabat. (Evangelium secundum Lucam 9, 11)
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 7, 13)
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)