Fondare 199 Risultati per: Mane

  • “Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere; (Liber Leviticus 6, 13)

  • Cuius carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. (Liber Leviticus 7, 15)

  • Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)

  • Eodem die comedetis eam; non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 30)

  • Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)

  • non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt. (Liber Numeri 9, 12)

  • Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt: “Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus”. (Liber Numeri 14, 40)

  • locutusque ad Core et ad omne concilium: “Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant et qui sint sancti, et sanctos applicabit sibi; et, quos elegerit, appropinquare sibi faciet. (Liber Numeri 16, 5)

  • Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)

  • Surrexit Balaam mane et, strata asina sua, profectus est cum eis. (Liber Numeri 22, 21)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina