Fondare 171 Risultati per: Manibus

  • Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum et pessimorum praevaricatorumque et regi iniusto et pessimo ultra omnem terram. (Prophetia Danielis 3, 32)

  • Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 4, 8)

  • et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum. (Prophetia Ionae 3, 8)

  • Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?”. (Prophetia Nahum 3, 19)

  • Splendor eius ut lux erit, radii ex manibus eius: ibi abscondita est fortitudo eius. (Prophetia Habacuc 3, 4)

  • et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 20)

  • Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; (Evangelium secundum Marcum 6, 5)

  • et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes (Evangelium secundum Marcum 7, 2)

  • et interrogant eum pharisaei et scribae: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?”. (Evangelium secundum Marcum 7, 5)

  • Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “Vides aliquid?”. (Evangelium secundum Marcum 8, 23)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina