Fondare 338 Risultati per: Manum
Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis”. (Liber Exodus 7, 19)
Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 2)
Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 13)
Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra. (Liber Exodus 9, 15)
Et dixit Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti”. (Liber Exodus 9, 22)
Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 33)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini”. (Liber Exodus 10, 12)
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant”. (Liber Exodus 10, 21)
Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)
Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. (Liber Exodus 14, 16)
Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua. (Liber Exodus 14, 21)