Fondare 43 Risultati per: Moriatur

  • Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur”. (Liber Genesis 27, 10)

  • Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri”. (Liber Genesis 44, 9)

  • Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)

  • Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. (Liber Exodus 21, 14)

  • Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 15)

  • Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)

  • Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 17)

  • Qui coierit cum iumento, morte moriatur. (Liber Exodus 22, 18)

  • Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. (Liber Exodus 28, 35)

  • et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)

  • ut, positis super ignem aromatibus coram Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super testimonium, et non moriatur. (Liber Leviticus 16, 13)

  • “Haec lo queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus terrae lapidabit eum. (Liber Leviticus 20, 2)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina