Fondare 77 Risultati per: Morietur
Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo; sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. (Liber I Samuelis 2, 33)
Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo. (Liber I Samuelis 14, 39)
Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur. (Liber I Samuelis 14, 45)
Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “Quare morietur? Quid fecit?”. (Liber I Samuelis 20, 32)
Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)
Dixitque Salomon: “Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur”. (Liber I Regum 1, 52)
Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer, (Liber I Regum 14, 12)
Dixitque ei Eliseus: “Vade, dic ei: Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur”. (Liber II Regum 8, 10)
filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus dicens: “Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur”. (Liber II Regum 14, 6)
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus dicens: “Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur”. (Liber II Paralipomenon 25, 4)
“Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. (Liber Iob 12, 2)
Morietur in iuventute anima eorum, et vita eorum in adulescentia. (Liber Iob 36, 14)