Fondare 96 Risultati per: Mortis

  • Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis, (Liber Iob 10, 21)

  • terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat”. (Liber Iob 10, 22)

  • Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. (Liber Iob 12, 22)

  • Devorat partes cutis eius, consumat membra illius primogenitus mortis. (Liber Iob 18, 13)

  • Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis, nam sunt assueti terroribus umbrae mortis. (Liber Iob 24, 17)

  • eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. (Liber Iob 33, 18)

  • Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. (Liber Iob 34, 22)

  • Si autem non audierint, transibunt per canalem mortis et consumentur in stultitia. (Liber Iob 36, 12)

  • Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? (Liber Iob 38, 17)

  • Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. (Liber Psalmorum 7, 14)

  • HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis, (Liber Psalmorum 9, 14)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina