Fondare 162 Risultati per: Nemo
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet; (Epistula ad Galatas 3, 11)
Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. (Epistula ad Galatas 6, 17)
Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae. (Epistula ad Ephesios 5, 6)
nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam, (Epistula ad Ephesios 5, 29)
Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. (Epistula ad Colossenses 2, 4)
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, (Epistula ad Colossenses 2, 16)
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae (Epistula ad Colossenses 2, 18)
ut nemo turbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; (Epistula II ad Timotheum 2, 4)