Fondare 882 Risultati per: Ninodo filius Curis Babel Bablia

  • Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “Nonne hic filius est Ioseph?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 22)

  • Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “Tu es Filius Dei”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)

  • Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)

  • Et dicebat illis: “Dominus est sabbati Filius hominis”. (Evangelium secundum Lucam 6, 5)

  • Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba civitatis multa cum illa. (Evangelium secundum Lucam 7, 12)

  • venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 34)

  • Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum. (Evangelium secundum Lucam 9, 26)

  • Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)

  • “Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum”. (Evangelium secundum Lucam 9, 44)

  • Et ait illi Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)

  • Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)

  • Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare”. (Evangelium secundum Lucam 10, 22)


“Sejam como pequenas abelhas espirituais, que levam para sua colméia apenas mel e cera. Que, por meio de sua conversa, sua casa seja repleta de docilidade, paz, concórdia, humildade e piedade!” São Padre Pio de Pietrelcina