Fondare 691 Risultati per: Nob

  • Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. (Liber Deuteronomii 29, 6)

  • sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. (Liber Deuteronomii 29, 14)

  • Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)

  • nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”. (Liber Deuteronomii 30, 12)

  • Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)

  • Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob. (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: “Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus. (Liber Iosue 1, 16)

  • Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum; Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum. (Liber Iosue 2, 11)

  • Qui responderunt ei: “Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris; cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem”. (Liber Iosue 2, 14)

  • si, ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam nos demisisti, et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam. (Liber Iosue 2, 18)

  • sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit coram nobis, donec transiremus, (Liber Iosue 4, 24)

  • Nobis ergo fugientibus et illis sequentibus, consurgetis de insidiis et capietis civitatem; tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. (Liber Iosue 8, 7)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina