Fondare 82 Risultati per: Oportet
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent”. (Evangelium secundum Lucam 22, 37)
dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere””. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 7)
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, (Evangelium secundum Ioannem 3, 14)
Illum oportet crescere, me autem minui”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 30)
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 24)
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Respondit ergo ei turba: “Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: “Oportet exaltari Filium hominis”? Quis est iste Filius hominis?”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 34)
Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. (Evangelium secundum Ioannem 20, 9)
Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, (Actus Apostolorum 1, 21)