Fondare 901 Risultati per: PHE
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; (Epistula I ad Corinthios 12, 10)
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. (Epistula I ad Corinthios 12, 28)
Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? (Epistula I ad Corinthios 12, 29)
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. (Epistula I ad Corinthios 13, 8)
Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis. (Epistula I ad Corinthios 14, 1)
Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. (Epistula I ad Corinthios 14, 3)
Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. (Epistula I ad Corinthios 14, 4)