Fondare 154 Risultati per: Panem
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)
“Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Qui respondens ait: “Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “Accipite, comedite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. (Evangelium secundum Marcum 3, 20)
et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
et interrogant eum pharisaei et scribae: “Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?”. (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “Sumite: hoc est corpus meum”. (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; (Evangelium secundum Lucam 7, 33)
et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)