Fondare 154 Risultati per: Panem

  • Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)

  • Qui ait: “Non possum reverti neque venire tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 16)

  • sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)

  • Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)

  • et reduxit secum; comedit ergo panem in domo eius et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)

  • et reversus es et comedisti panem et bibisti aquam in loco, in quo praecepit tibi, ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum”. (Liber I Regum 13, 22)

  • Cumque comedisset panem et bibisset, stravit sibi asinum prophetae, qui reduxerat eum; (Liber I Regum 13, 23)

  • Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)

  • Quae respondit: “Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur”. (Liber I Regum 17, 12)

  • Ad quam Elias ait: “Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. (Liber I Regum 17, 13)

  • Venit ergo Achab in domum suam tristis et indignans super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites dicens: “Non dabo tibi hereditatem patrum meorum”. Et proiciens se in lectulum suum avertit faciem ad parietem et non comedit panem. (Liber I Regum 21, 4)

  • Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua dixitque ei: “Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem?”. (Liber I Regum 21, 5)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina