Fondare 504 Risultati per: Populum

  • Numquid ego concepi omnem hunc populum vel genui eum, ut dicas mihi: "Porta eum in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua iurasti patribus eorum?". (Liber Numeri 11, 12)

  • Non possum ego solus sustinere omnem hunc populum, quia nimis gravis est mihi. (Liber Numeri 11, 14)

  • Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis. (Liber Numeri 11, 33)

  • Vocatusque est ille locus Cibrottaava; ibi enim sepelierunt populum, qui desideraverat. (Liber Numeri 11, 34)

  • considerate terram, qualis sit, et populum, qui habitator est eius, utrum fortis sit an infirmus, si pauci numero an plures; (Liber Numeri 13, 18)

  • Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: “Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est”. (Liber Numeri 13, 31)

  • Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)

  • Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, (Liber Numeri 14, 13)

  • Et occidisti hunc populum quasi unum hominem, et dicent gentes, quae audierunt auditum tuum: (Liber Numeri 14, 15)

  • "Non poterat Dominus introducere populum in terram, pro qua iuraverat, idcirco occidit eos in solitudine!". (Liber Numeri 14, 16)

  • Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “Vos interfecistis populum Domini”. (Liber Numeri 17, 6)

  • Dixit Moyses ad Aaron: “Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit”. (Liber Numeri 17, 11)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina