Fondare 560 Risultati per: Populus

  • Dixitque populus ad Iosue: “Nequaquam, sed Domino serviemus”. (Liber Iosue 24, 21)

  • Dixitque populus ad Iosue: “Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius”. (Liber Iosue 24, 24)

  • “Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5, 2)

  • Ad vocem eorum, qui distribuunt aquas ad canales, ibi narrant iustitias Domini, iustitias fortitudinis eius in Israel: tunc descendit populus Domini ad portas. (Liber Iudicum 5, 11)

  • Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos, populus Domini descendit pro eo in fortibus. (Liber Iudicum 5, 13)

  • Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh. (Liber Iudicum 7, 1)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: “Meis viribus liberatus sum”. (Liber Iudicum 7, 2)

  • Dixitque Dominus ad Gedeon: “Adhuc populus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probabo illos, et, de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibuero, revertatur”. (Liber Iudicum 7, 4)

  • Rursumque Gaal ait: “Ecce populus de Umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam Quercus Augurum”. (Liber Iudicum 9, 37)

  • Cui dixit Zebul: “Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris: “Quis est Abimelech, ut serviamus ei?”. Nonne iste est populus, quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum”. (Liber Iudicum 9, 38)

  • Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, (Liber Iudicum 9, 42)

  • tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit et percussit eos. (Liber Iudicum 9, 43)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina