Fondare 40 Risultati per: Possessio

  • Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 31)

  • Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 39)

  • Haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas, urbes et viculi earum. (Liber Iosue 19, 48)

  • Reliquis vero ex familiis filiorum Caath Levitis haec est data possessio: (Liber Iosue 21, 20)

  • Et dixerunt: “Possessio eorum, qui effugerunt, erit Beniamin, ne una tribus deleatur ex Israel. (Liber Iudicum 21, 17)

  • Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio eius in Carmel; et homo ille magnus nimis; erantque ei oves tria milia et mille caprae. Et accidit ut tonderet gregem suum in Carmel. (Liber I Samuelis 25, 2)

  • Possessio autem eorum et habitationes: Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius, Sichem quoque cum filiabus suis usque Hai et filias eius. (Liber I Paralipomenon 7, 28)

  • Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales. (Liber Iob 1, 3)

  • Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? (Liber Iob 1, 10)

  • Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius; et possessio sapientiae potior margaritis. (Liber Iob 28, 18)

  • Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis eis in Israel: ego enim possessio eorum. (Prophetia Ezechielis 44, 28)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina