Fondare 244 Risultati per: Quas
Decimas, quas filii Israel in praelibationem elevant Domino, dedi Levitis in possessionem. Propterea dixi eis: In medio filiorum Israel non habebitis possessionem”. (Liber Numeri 18, 24)
“Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, praelibationem earum elevabitis Domino, id est decimam partem decimae, (Liber Numeri 18, 26)
Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)
et Nabo et Baalmeon, versis nominibus, Sabama quoque, imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerant. (Liber Numeri 32, 38)
quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. (Liber Numeri 33, 2)
Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis”. (Liber Numeri 35, 8)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)
Et accessistis ad me vos omnes atque dixistis: “Mittamus viros ante nos, qui considerent terram et renuntient de itinere, per quod debeamus ascendere, et de civitatibus, ad quas pergere”. (Liber Deuteronomii 1, 22)
absque iumentis, quae in partem venere praedantium, et spoliis urbium, quas cepimus. (Liber Deuteronomii 2, 35)
absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, (Liber Deuteronomii 3, 19)
atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. (Liber Deuteronomii 4, 27)
Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte, de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius; et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. (Liber Deuteronomii 5, 22)