Fondare 765 Risultati per: Quid
Si quid autem ulterius quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)
Tunc respondit Paulus: “Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu”. (Actus Apostolorum 21, 13)
Quid ergo est? Utique audient te supervenisse. (Actus Apostolorum 21, 22)
Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. (Actus Apostolorum 21, 33)
et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. (Actus Apostolorum 22, 7)
Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. (Actus Apostolorum 22, 10)
Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”. (Actus Apostolorum 22, 16)
Quo audito, centurio accedens ad tribunum nuntiavit dicens: “Quid acturus es? Hic enim homo Romanus est”. (Actus Apostolorum 22, 26)
Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum et interrogabat: “Quid est, quod habes indicare mihi?”. (Actus Apostolorum 23, 19)
quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; (Actus Apostolorum 24, 19)
aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, (Actus Apostolorum 24, 20)
De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; (Actus Apostolorum 25, 26)