Fondare 29 Risultati per: Reversusque
Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem. Reversusque est etiam Ioab in Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 19, 15)
Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; (Liber II Paralipomenon 20, 27)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum et bellatorem et principem in castris regis Assyriorum; reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii, qui egressi fuerant de visceribus eius, interfecerunt eum ibi gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite. (Liber Esther 6, 12)