Fondare 54 Risultati per: Revertetur
Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum. (Prophetia Danielis 11, 30)
Non manebunt in terra Domini: revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria pollutum comedent. (Prophetia Osee 9, 3)
Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti. (Prophetia Osee 11, 5)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. (Evangelium secundum Lucam 10, 6)