Fondare 189 Risultati per: Salomon somnium

  • donec denique ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei et qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso. Et somnium coram ipso locutus sum: (Prophetia Danielis 4, 5)

  • Hoc somnium vidi ego rex Nabuchodonosor. Tu ergo, Baltassar, interpretationem narra, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi; tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est”. (Prophetia Danielis 4, 15)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit et visionem capitis eius in cubili suo; tunc et somnium scripsit. Caput verborum, quae locutus est. (Prophetia Danielis 7, 1)

  • Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 7)

  • Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)

  • Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)

  • Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Lucam 12, 27)

  • Salomon autem aedificavit illi domum. (Actus Apostolorum 7, 47)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina