Fondare 34 Risultati per: Salomonem
Nathan autem prophetam et Banaiam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit. (Liber I Regum 1, 10)
Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)
Me autem servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 26)
dixit ad eos: “Tollite vobiscum servos domini vestri et imponite Salomonem filium meum, super mulam meam et ducite eum in Gihon, (Liber I Regum 1, 33)
Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo et unxit Salomonem; et cecinerunt bucina, et dixit omnis populus: “Vivat rex Salomon!”. (Liber I Regum 1, 39)
Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit tenuitque cornua altaris. (Liber I Regum 1, 50)
Et nuntiaverunt Salomoni dicentes: “Ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornua altaris dicens: “Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio””. (Liber I Regum 1, 51)
Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari, et ingressus adoravit regem Salomonem; dixitque ei Salomon: “Vade in domum tuam”. (Liber I Regum 1, 53)
Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. (Liber I Regum 2, 19)
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 15)