Fondare 29 Risultati per: Samson

  • Dixitque: “Philisthim super te, Samson!”. Qui de somno consurgens dixit in animo suo: “Egrediar, sicut ante feci, et me excutiam”, nesciens quod Dominus recessisset ab eo. (Liber Iudicum 16, 20)

  • Principes autem Philisthinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: “Tradidit deus noster in manus nostras inimicum nostrum Samson”. (Liber Iudicum 16, 23)

  • Cum enim iam hilariores essent, postulaverunt, ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos; feceruntque eum stare inter duas columnas. (Liber Iudicum 16, 25)

  • Domus autem plena erat virorum ac mulierum; et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson. (Liber Iudicum 16, 27)

  • Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, (Epistula ad Hebraeos 11, 32)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina