Fondare 85 Risultati per: Scripta

  • cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. (Actus Apostolorum 13, 29)

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, (Actus Apostolorum 24, 14)

  • Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)

  • Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. (Epistula I ad Corinthios 4, 6)

  • An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 11)

  • Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; (Epistula II ad Corinthios 3, 2)

  • manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus enim prope est. (Apocalypsis Ioannis 1, 3)

  • bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)

  • Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. (Apocalypsis Ioannis 20, 12)


“O homem sem Deus é um ser mutilado”. São Padre Pio de Pietrelcina