Fondare 35 Risultati per: Scriptura

  • Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)

  • Dicit enim Scriptura: “Omnis, qui credit in illo, non confundetur”. (Epistula ad Romanos 10, 11)

  • Non reppulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? Quemadmodum interpellat Deum adversus Israel: (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)

  • Sed quid dicit Scriptura? “Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae”. (Epistula ad Galatas 4, 30)

  • dicit enim Scriptura: “Non infrenabis os bovi trituranti” et: “Dignus operarius mercede sua”. (Epistula I ad Timotheum 5, 18)

  • Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, (Epistula II ad Timotheum 3, 16)

  • et suppleta est Scriptura dicens: “Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est. (Epistula Iacobi 2, 23)

  • Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis?”. (Epistula Iacobi 4, 5)

  • Propter quod continet Scriptura: “Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur”. (Epistula I Petri 2, 6)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina